Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/128

Haec pagina nondum emendata est
58
LIB. II.


instrumentum factum, et celebratum fuerit, sive non, ante conductionis tempus completum pendentibus fructibus in dictis possessionibus, si eas amplius laborare, et colere noluerit, dominodenunciare, sive ipsarum locatori , quod de cetero eas amplins laborare non intendit.

Alioquin intelligatur , et dicatur, auctoritate praesentis statuti eas reconductas pro tanto tempore, pro quanto , et prout, primo iam conduxerat, per inde, ac si vere conduxisset, si tamen ita locatori praedicto, vel eius heredibus placuerit.

Teneatur insuper laborator quilibet, et colonus qui alienas Terras ad laborandum conduxerit remolire , et cavare, et cavata, et remolita tenere omnia, et singula possessionum fossata, quas conduxerit , ubi tamen dicta fossata consueta sunt fieri, et quoties opus fuerit.

Et si praedicta facere omiserit, condemnari debeat quicunque is fuerit pro quolibet, et vice qualibet, in damnis , et interesse possessionis praedictae ipsi domino persolvendis arbitrio Dominorunv Capitaneorum pro tempore existentium.

Teneatur praeterea laborator, seu colonus praedictus, qui alienas possessiones ad laborandum accepit, tempore messium cum fructus secantur, et capiuntur, si Domino placuerit, qui eas locavit, covos, et segetum fasciculos, et fructuum praedictorum portionem dividere , et de eis duas facere partes, et illi electionem dare, qui eas locavit, vel suo nuncio, vel suis beredibus capiendi, quam de dictis partibus voluerit.

Et quamcumque ex dictis portionibus dictus locator, vel eius nuncius, vel heredes acceperint, teneatur dictus laborator, vel colonus eadem die, vel sequenti ad voluntatem locatoris covos , sive fasciculos praedictos in quacumque parte possessionis conductae positae fuerint, portare, seu portari facere ad voluntatem dicti locatoris , vel eius nuncij, vel heredum ad locum, quem dictus locator , seu eius nuncij, vel heredes elegerint , dummodo non longius eligant, quam foret area ad quam ipse laborator conduxisset , si covos , vel fasciculos praedictos non divisisset, et de eis metas facere teneatur.

Quod si praedicta facere denegaret , vel cessaret, condemnari debeat per Dominos Capitaneos pro quolibet, et qualibet vice, et pro quolibet birocio, seu curru covorum in viginti solidos locatori, vel eius heredibus dandos pro suorum damnorum emendatione.

Teneatur quoque laborator quilibet praedictus cum metere voluerit, omni die metas facere, et metas, quas meti , et secari fecerit eadem die in praesentia dicti locatoris, vel eius nuncij connumerare, adeo quod covi de