Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/126

Haec pagina nondum emendata est
57
LIB. II.


impensis omnia praedicta aptare, et in pristinum statum reducere. Vicini autem quicumque teneantur sub iam dicta poena dictas stratas , vias ac plateas ita manu tenere , quod idoneae, ac sufficientes existant ad libere per eas pertranseundum, etiam cum bestijs onustis cuiuscumque generis.

Et ubi super latitudine viae existentis in Territorio , et districtu, ac Comitatu Terrae praedictae dubium verteret, declaretur , ac statuatur via in directum per octo pedes communes , et in anfractum duodecim pedum, in locis, in quibus cum birocio, seu curru pertransiri consuevit.

Alibi vero sit arbitrio superstitum praedictorum.

Quae omnia Domini Capitanei praecise observari faciant, cum accessu etiam ad locum , ubi fuerint requisiti, et ad requirentis petitionem.

De poena repetentium debitum iam solutum.

Rubrica XLV.

Ut tollatur omnis materia atque malitia repetendi debitum, vel rem iam solutam , vel restitutam , statuimus, et ordinamus, quod quandocumque terrigena, vel forensis vigore alicuius praecepti, vel instrumenti, vel alterius cuiuscumque probationis, vel aliquo alio praetextu ausus fuerit contra aliquem , seu ab aliquo debitum iam solutum, vel rem restitutam repetere, et per illum a quo dictum debitum , vel res petitur , probata fuerit legitime solutionem , vel restitutionem ipsam creditori , vel alteri pro eo factam fuisse , quod petens debitum , vel restitutionem praedictam per Dominos Capitaneos Terrae Sancti Marini in tanta quantitate condemnetur quanta esset quantitas per eum petita, vel in quantitate extimationis rei, quam petierit, cuius condemnationis medietas communi, alia vero medietas illi applicetur, a quo dictas res, vel debitum petebatur.

De iuramento Iudaeorum.

Rubrica XLVL

Cum contingat saepe numero Iudaeum iurare debere super aliC qua lite, causa, vel controversia, et de forma ipsius iuramenti dubitetur interdum, volumus, et hac perpetua lege sancimus, quod quotiescumque Iudaeus , vel Iudaei iurare deberent de veritate dicenda in causa , lite , vel controversia aliqua , Domini Capitanei , coram quibus iuramentum praeF*