Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/120

Haec pagina nondum emendata est
54
LIB. II.


Nisi tamen ex iusta, et rationabili causa recesserint, quam famulus, sive famula probare teneantur.

Nec audiantur etiam cum dominis redire volentes.

Nec dominus ipse eosdem amplius recipere compellatur, sed auctoritate praesentis statuti ab omni obligatione liberatus sit, et esse intelligatur.

Volentes e contra, quod si patronus, seu dominus absque legitima, !vel rationabili causa, quam probare teneatur, famuium , seu famulam contra ipsorum voluntatem , et durante conventionis tempore expullerit, eidem famulo, seu famulae eorum mercedem , pro toto tempore , quo inservierint, cum quarto pluri, nulla temporis differentia, seu distinctione habita, solvere teneatur.

Et nihilominus ad omnia damna, et interesse eorumdem famulorum, quae pro huiusmodi expulsione substinuerint, eisdem famulis teneatur.

Nec famulus ipse, seu famula contra eorum voluntatem compelli , aut ullo modo ad redeundum , et standum cum eorum dominis, eosdem, ut supra, expellentibus, cogi possint.

Quae causae utrum legitimae, et rationabiles fuerint, necne, iudicio Dominorum Capitaneorum , et eorum Consilio duodecim stari debeat, etc.

De Curatore dando minoribus , et male in rebus eorum versantibus.

Rubrica. XXXIX.

Si quis minor, vigintiquinque annis tutorem, vel curatorem non habens male in rebus suis gerendis versari cognitus fuerit, ludis , et tabernis incumbendo , vel alijs huiusmodi turpibus , et inhonestis actionibus operam navando iudicio Dominorum Capitaneorum , teneantur ipsi Domini Capitanei praedicti advertere, et saltem ad alterius cuiuscunque denunciam perquirere , et de praedictis se se diligenter informare , et cum interventu Consilij duodecim virorum huiusmodi minori curatorem idoneum ex consanguineis ipsius constituere , vel alium , nbi consanguinei defuerint, prout ipsis Dominis Capitaneis magis videbitur, et placebit.

Qui curator , inventario confecto , absque alio fideiussore bona praedicti minoris, more boni, et lidelis curatoris gubernare, et administrare valeat, quousque praedictus minor, in bonam , et honestam vitam , iudicio Dominorum Capitaneorum devenerit, vel vigesimumquintum annum compleverit.