Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/117

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


pidum in dicto muro erogatas, pro rata tamen tantum sibi tangente, arbitrio, et iudicio dictorum duorum peritorum, ut super eligendorum.


De non declinanda iurisdictione Dominorum Capitaneorum, vel aliorum quorumcumque Iudicum Terrae Sancti Marini.

Rubrica. XXXIV.

Statuimus, et ordinamus, quod quicunque terrigena, seu habitator Terrae Sancti Marini, vel eius Territorij, et districtus, litem, causam, seu controversiam cum aliquo terrigena, vel habitatore dictae Terrae, seu eius districtus habuerit occasione alicuius quantitatis sibi debitae, vel rei etiam propriae, seu alia quacunque ratione, vel causa , et similiter quicunque, ut supra querelare, denunciare , vel accusare voluerit quemcumque de dicta Terra, teneatur, et debeat ipsam causam, litem, et controversiam, querelam , denunciam, seu accusationem tam civilem , quam criminalem, seu etiam mixtam coram Dominis Capitaneis instituere, et institutam coram eisdem Dominis Capitaneis in prima instantia agitare., procedere, ac terminari facere, et non coram alio Iudice, seu Officiali quovis nomine nuncupato.

Si vero res, de qua lis, seu quaestio verteretur, in aliena esset iurisdictione , seu Territorio, et similiter si iniuria, maleficium , seu contumelia , in aliena iurisdictione, seu Territorio illata, seu commissa, vel perpetrata fuerint, Domini Capitanei Sancti Marini teneantur, et debeant praedictis omnibus , et singulis agere volentibus, seu querelare, accnsare, seu denunciare iustitiam administrare, iuxta formam iuris, et statutorum Terrae Sancti Marini.

In causis vero appellationum similiter coram Iudicihus appellationum Terrae Sancti Marini , ut supra , iudicia quaecunque ubi fuerit provocatum, vel appellatum, tam in civili quam in criminali, seu mixta causa agitari, et terminari debeant, poena in quolibet praedictorum casuum nullitatis omnium factorum, et actitatorum, et quinquaginta praeterea librarum denariorum, Camerae Communis Terrae Sancti Marini ipso facto applicandarum, in quam pecuniariam poenam incurrant etiam Domini Capitanei si iustitiam administrare denegaverint sub quovis praetextu in quolibet similiter praedictorum casuum.