Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/115

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Reus vero conventus iudicium in se assumere , et comparere possit, ac teneatur, et contra ipsum in eius etiam absentia absque ullo iuramento praestando procedi utique possit.

Et iudicium, processus, et sententia, omniaque acta in causa cum ipso minori praedicto valeant, et teneant, ac plenum sortiantur effectum, non obstante aliqua minori aetate, ac si cum maiore agitata fuissent.

Possitque, ac valeat minor praedictus Procuratorem tam in agendo , quam in se defendendo constituere , non obstante minori aetate praedicta , processusque cum huiusmodi Procuratore agitatus sit in qualibet sui parte validus, et plenum sortiatur effectum.

Praestito tamen per ipsum minorem praedictum in huiusmodi Procuratoris constitutione iuramento de ratum habendo omnia, et singula gesta per eum, non obstante minori aetate.

De quaestionibus iureiurando decidendis.

Rubrica. XXXI.

Ut quaestiones facilius, et celerius decidantur, ac terminentur statuimus, quod partes, quaestiones inter eas ortas, negotiaque quaecunque inter eas inita possint per iusiurandum terminare, si voluerint, una parte alteri parti iusiurandum deferendo, ita ut ipsi , cui iuramentum fuerit delatum, iurare sic esse, vel non esse teneatur, vel alteri iuramentum referre.

Verum , ut omnis deierandi auferatur occasio , statuimus , et ordinamus , quod non obstante lege illa , qua disponitur , quod delato iureiurando nihil amplius quaeratur, nisi an iuratum fuerit,ille contra quem iuratum fuerit,habeat, si voluerit, terminum arbitrio Dominorum Capitaneorum ei assignandum inspecta facti qualitate ad iuramentum illud reprobandum , et si quidem reprobaverit , non obstante iuramento , procedatur in causa secundum eius probationes , et ille qui iuravit in poenam condemnetur , quae in capitulo de periurio continetur. Si vero non probaverit, eadem pcena condemnetur qui terminum petierit ad reprobandum iuramentum , ut supra.