Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/113

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Et hoc Domini Capitanei facere teneantur summarie, cognita veritate, sine libelli datione , et sine alia iudiciali solemnitate.

Idem intelligatur de terrigenis, qui res mobiles, sive immobiles, in Terra Sancti Marini, vel eius curia et distrjctu non haberent;

Et.si quis forensent aliquem pro debito, vel aliquo alio detineri fecerit ,quod ab eodem petere vellet , teneatur illud, quod petit intra terminum competentem arbitrio Dominorum Capitaneorum probare, postquam iam ipsum fecerit detinere , alias detentus absolvatur, et quieum detinere fecerit, omnia ei damna , et expensas , quae , et quas substinuerat , vel dicta de causa incurrerat restituere teneatur.

De Testium examinatione.

Rubrica XXVIII.

Statuimus, et ordinamus, quod in omnibus quaestionibus civilibus, in quibus testes examinari debent, illi examinari non possint, nisi primo per producentem testes ipsos fuerint articuli producti, super quibus illos examinari petit, et datus fuerit terminus alteri parti ad accipiendum copiam dictorum articulorum, et faciendum interrogatoria , iuxta quarum articuIqrum, et interrogatoriorum formam ipsi testes exaniinari debeant.

Et aliter examinatio facta noii teneat ipso iure quod sibi locum vindicare volumus, si agens, vel reus tejrminum , vel dilationem ad ponendum , vel articulandum petierint, et eis per Capitaneos fuerit denegatus.

Qui testes , contra quam , praesente vel saltem citata, parte debeant iurare i producerentur

Et iuramentum solemniter fuisse receptum intelligatur , ubi per Notarium scriptum fuisse reperietur per haec, vel similia verba, testis iuratus.

Et contra eum , vel contra dictum suum ea ratione , vel causa, quod solemniter, et secundum formam iuris non iuraverit, aliquid non possit opponi. Liceat etiam ei, contra quem dicti testes fuerint producti, et examinati , in termino sibi dato ad opponendum contra processum , et testes , eorumque personas , et dicta , ac attestationes, excipere, et opponere. Nec excipiendi , et opponendi via , et facultas sibi praeclusa esse intelligatur , ex eo fortasse , ( quod plerumque per ignaviam , vel in advertentiam contingere solet , ) quod tempore praestiti iuramenti testibus antedictis pro