Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/112

Haec pagina nondum emendata est
50
LIB. II.

Possintqiue insuper litigantes praedictos , vel eorum alterum personaliter detineri facere , si id expedire videbitur , quo usque mandatum fuerit executioni, quod dixerint, praeceperint, vet fieri mandavefint super quaestionibus supradictis.

Et quod memercatibus, et nundinibus non audiant aliquos de Terra Sancti Marini, vel eius Curia ad invicem litigantes, liisi de ijs quaestionibus, quae orientur in dictis mercatibus, et nuridinis

De modo procedendi cotra forenses, et contra terrigenas pro forensibus.

Rubrica. XXVI.

Statuimus , et ordinamus, quod si aliqua persona forensis reperietur in foro, sive Mercatali die Mercurij, vel in Terra Sancti Marini, vel in alio loco districtus eiusdem Terrae, quae teneatur dare, vel solvere aliquam pecuniarum quantitatem, seu res alias alicui de dicta Terra quocumque modo, et qualicumque de causa, Capitanei qui pro tempore fuerint, veritate reperta, teneantur summarie absque figura iudicij eosdem debitores ad petitionem suorum creditorum statim realiter, et personaliter ad satisfactionem compellere, illos in loco securo detinendo omnibus eorum expensis, usque ad plenam debiti, et expensaruiri a creditoribus eadem de causa legitime factarum solutionem.

Et similiter, ut supra procedatur contra terrigenam, et quemlibet alium habitatorem ad instantiam, et petidonem cuiuslibet forensis pro qualibet re, et pro quolibet debito magno , vel parvo, legibus, provisionibus, vel statutis quibuscumque in contrarium loquentibus, in aliquo non obstantibus.

De debitoribus Forensibus detinendis.

Rubrica. XXVII.

Si aliquis forensis aliquod debitum in Terra Sancti Marini, vel eius districtu quacumque de causa contraxerit, solvere per Dominos Capitaneos in dicta Terra compellatur, quod si unde solveret non haberet, seu solvere nollet, et recusaret, personaliter detineatur suis proprijs expensis usque ad integram debiti, et expensarum satisfactionem, et solutionem, quando constiterit ipsum esse debitorem.