Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/104

Haec pagina nondum emendata est
46
LIB. II.


se respondere debeat, nisi absens fuerit, quo casu servetur modus traditus supra in capitulo XXV sub Rubrica de abbreviatione litium.

Et responsio fieri debeat statim lectis positionibus ipsi respondere debenti. Nisi tamen Dominis Capitaneis videretur super aliquibus, de quibus pars verosimiliter dubitare deberet , ( quod eorum conscientiae relinquimus ) dare terminum unius diei, et non ultra ad respondendum. Statuimus insuper, quod si quis bis per litteras per nuncium deferendas fuerit requisitus cum termino unius diei pro vice qualibet, quod veniat ad respondendum positionibus, et infra dictum litterarum terminum non responderit, positiones ipsae pro confessatis ipso facto, vel negatis absque alia probatione habeantur, prout ponenti utilius, et respondere debenti deterius fuerit.

Volumus quoque , quod in causis civilibus , criminalibus, et mixtis positiones fieri possint, dummodo in criminalibus crimen directo non tangant, et eis tunc debeat responderi sicut in causis mere civilibus.

Quod conventus actione reali, vel petitione hereditatis, vel alio modo teneatur respondere interrogationibus Iudicij praeparatorijs.

Rubrica. XIV.

Ne lites ex litibus oriantur, statuimus quod quilibet conventus, contra quem per agentem interrogatoria iudicij praeparatoria fuerint producta, videlicet si tenet rem pro qua convenitur, et si nomine proprio, vel alieno , pro quota , et quanta parte, et an ex testamento, vel ab intestato, in prima responsione, quam dictis interrogationibus fecerit, praecise re* spondefe teneatur.

Alias habeatur pro confitente, vel negante, et pro possessore, vel non possessore, et pro herede, vel non, prout interroganti absque aliqua pronunciatione super hoc fienda, utilius fuerit, et ipsi convento deterius.

Nisi Capitaneis videretur novam ad respondendum dare dilationem, qua elapsa, et non respondente, observetur ut supra.