Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/92

Haec pagina nondum emendata est

livore, a cuius etiam coloris appellatione ipsa nominatur. Ultrix sui, in hoc uno aequissima, cum sit cetera scelerata atque atrox.

Ira generosior existimatur, quippe quae creditur rei indignitate permoveri, et tamquam ultrix est malorum, et ministra deae illius Nemesis, quam veteres finxerunt indigna persequi et vindicare. Itaque nonnulli eam consulto ostentant monstrum adeo deforme. Quare invidia, cum sibi tempus laedendi videtur nacta, prodit irae specie et cultu induta, contundit atque affligit bona, simulans se indignitate aliqua perculsam iusto dolori indulgere. Hoc malum tale est in rebus hominum qualis eruca in frugibus aut bruchus, qui optima quaeque et fructuosissima arrodit, quale in animantium corporibus aconitum, quod vitalia extemplo invadit et enecat. Huius propositum est dare operam ne quid sit inter homines atque etiam angelos boni, nam daemones, ut acti invidia hominibus nocuerunt ac nocent, ita etiam angelis nocerent si qua liceret. Ira vero administram se invidiam praebet, ut tantum invidia laedendo consequatur