Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/8

Haec pagina nondum emendata est

CAROLUM CAESAREM.


gne dimiseris. Quin et ex iis qui in ea deliberatione fuerunt tibi in consilio nonnulli male ea de causa audierint. Tibi vero, qui ad pacem festinares, quaecumque aperta concordiae via ilico arrisit.

Sed hactenus, ne id ignores, iacta sunt tantum praeclarorum facinorum fundamenta, nam in ea illa opera quae cogitas, quaeque omnes de te speramus ac nobis pollicemur, vix prima es spatia ingressus, signa praemisisti modo, quibus spes est eorum confirmata, quae nemo non abs te velut iure requirit suo. Sive enim quia potes, tamquam officium exigent; sive quia vis et coepisti, tamquam debitum, ut nullus sit qui non se fraudatum captumque conqueratur si pedem referas, si quod reliquum est curriculi detrectes. Cognitae istae tuae virtutes, quae tibi tam gratum ad omnes nomen pepererunt, ceu arrhabo quidam fuere te illas ipsas virtutes conservaturum aucturumque, id est, satisfacturum publicae expectationi. Ita est, ab incognita virtute nihil velut debitum reposcimus, a cognita omnia. Cum in hoc honestissimorum actuum quasi stadium