Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/7

Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA AD


nascendi sors tot victoriis praeter spem oblatis, ut non solum ingentes exercitus frangerentur, caperentur numerosissimae urbes, sed duo praecipui Christiani orbis principes in tuam potestatem venirent, Franciscus Galliae rex illis septus ac munitus copiis, et Clemens septimus pontifex, non solum ecclesiastici ordinis primus, sed magnus etiam opibus, dicione, armis. Conspirarunt tot reges ac nationes, coierunt metuendam societatem potentiae, conflarunt foedus grandibus verbis et horribilibus conditionibus iis qui eo foedere non comprehenderentur. Tu velut gladio nodum illum discidisti, ut nemo sit cui non fiat perspicuum hos tantos tamque admirandos successus non humanarum esse virium sed divinarum, qui tibi viam ad pulcherrimum aliquod et maximum opus communit, si velis ingredi.

Voluntatem vero multis documentis ostendisti, illo potissimum, quod ita te cum utroque captivo tuo gessisti quo pacem aliquam invenires, ut reprehensione etiam tuorum non carueris quod nimis utrumque liberaliter nimisque beni-