Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/6

Haec pagina nondum emendata est

CAROLUM CAESAREM.


cem genti suae reddiderit, huic nimirum ex cunctis mortalibus cumulus bonorum omnium debebitur. Utinam vel multis privatorum, quibus ad eam rem magnam tribuit Deus voluntatem parem, dedisset facultatem, vel vos principes, quibus ille facultatem est largitus, voluntatem adderetis!

Quamquam ipse magnum atque evidens signum erexisti ad optime sperandum de quiete orbis, ut duo illa, animus et potentia, in tuo isto pectore coniuncta esse credantur, et quemadmodum sustollere ac sublevare possis oppressum ac iacens Christianum nomen, ita etiam velis et annitaris pro virile. Potentia tot regnis declaratur, non cruore nec caede hominum quaesitis, sed a maioribus hereditate tibi relictis, occulto Dei consilio tot magnos principes, tam procul dicione atque origine dissitos, coniugiis nectente, ut tu hoc statu rerum tantus princeps existeres. Accessit regio nomini, per se amplo ac magnifico, imperatoria dignitas sacra augustaque, cuique omnes ultro concedunt.

Comprobata est