Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/40

Haec pagina nondum emendata est

dique conquisitis, aedificiis altissimis et sumtuosissimis: quid istuc est? Etiamne honor petitur ex dedecore? Iam nonne vitia sunt ludere, balneari, otiari, nihil agere, scurris ac morionibus benigne facere? At quam multi per haec volunt nobilitati?

Quid sceleratius latrociniis, caedibus adulteriis, fraudibus, imposturis? Et haec pretium receperunt et qui fecere praedicanda ducunt, et amplam se ad suos posteros nominis sui gloriam credunt transmittere, ut inter maiorum suorum laudes ista concelebrent, usque adeo nihil est quod qui facit non velit pulchrum videri, et quod pulchrum videtur, non habeat sectatores. Utrumque ex eodem superbiae fonte in genere mortalium uberrimo. Nec solum affectat superbia in omnibus laudem sed more ignis se attollit ut reliquis emineat, ut iam non modo pulchra et admiranda sint quaecumque agit verum summa et singularia. Et miramur relinqui aliquid inter nos quietum et tranquillum, cum tantopere superbia disciplina invaluerit, atque omnia invaserit, vel solo sui tactu contaminata?

Impetit superbia duobus iaculis: invidia et ira. Nam si quis aliqua rerum huiusmodi quae pulchrae ac praestantes censentur antecedat, continuo a superbia mittitur invidia, quae