Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/34

Haec pagina nondum emendata est

mentum, aedificium, tectum, denique caput et finem suorum omnium praeceptorum in caritate una posuit, hortatus homines ad amorem, concordiam, amicitiam, testatus ita demum futuros illos, si mutuo bene vellent, hoc est, ita demum futuros Christianos, id est, homines naturae purae ac incorruptae. Quid enim est aliud Christianus quam homo naturae suae redditus ac velut natalibus restitutus, a quibus deiecerat eum diabolus, captum victoria sceleris?

Expositus est nobis homo a natura ipsa, id est, a Deo rerum omnium parente ac principe factus, instructus, ornatus, appositus ad pacem, quietem, concordiam, amorem, amicitiam, ad ea ipsa edoctus a filio Dei, et Deo ipso. Unde ergo tantum per universum hominum genus dissidiorum, tantum discordiarum, inimicitiarum, odiorum, quantum non est inter res suapte natura atque ingenio inimicas ac pugnantes, ut nec gens genti, nec populus populo, nec in eadem civitate civis civi, nec vicinus vicino, nec intra eosdem parietes frater fratri, filius patri, uxor viro bene velit, oderunt, rapiunt, spoliant, fallunt, fraudant,