Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/33

Haec pagina nondum emendata est

quum nullus sit qui vel non iam profuerit aut nobis ipsis aut iis quorum nos utilitates pro nostris ducimus, vel non possit per occasionem prodesse.

Quid hic dicam quantum est in hominibus odium, quae aversatio solitudinis? Ut ea instar sit mortis. Quae appetitio societatis, colloquii, conversationis, seposito respectu omni utilitatis suscipitur tantum naturae quodam nutu? Ut etiam hostes illi humani generis, qui Graeco verbo hominum osores nominantur, qualem fuisse Athenis Timonem quemdam bellis Peloponnesiacis accepimus, tamen solitudinem refugiunt, et cum homines omnes se dicant odisse homines tamen quaerunt quibuscum vivant et colloquantur, brevi perituri nisi quos nanciscerentur.

Voces has naturae tam exertas et exaudibiles, sed quas scelera nostra obturbant ne intelligi a nobis possint, instaurator labefactatae vitio nostro naturae Christus adiuvit illustratione eorum quae nos feceramus obscura, et propius auribus nostris admotus effecit ne quis causificari posset se non audivisse. Is ergo caelestis sapientiae magister funda-