Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/32

Haec pagina nondum emendata est

potentia, et dignitas, ibi vero, quo altius hominem evehit fortuna, hoc magis cogit eum opera omnium illorum indigere quos sub illo reliquit; ut non in aliud videantur homines sublati quam ut de illo excelsiore loco provideant eos omnes qui sunt ipsis opus, et sine quibus vivere ac sustinere se in illo culmine non valeant.

Nec solum in hominibus est haec mutui auxilii tanta indigentia, sed in terris ipsis quae humano cultui et usui sunt traditae, ut aliae aliis rebus et careant et abundent, quo haec communicatio et commercium humani generis nullis gentium aut terrarum limitibus dirimatur, non mari aut fluminibus, non montibus, saltibus, arenis et vastis solitudinibus, quibus omnibus difficultatibus evincendis excogitata sunt remedia, ut nihil iam iter faciendum impediat. Ergo memoria beneficiorum ad bene meritos, et miseratione adversus imbecilles et erga omnes recordatione infirmitatis naturae, quae nos multis cogit indigere, concordia haec fortius coalescit,