Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/30

Haec pagina nondum emendata est

mentumque mansuetudinis animi, qui risu emollitus esse ostenditur. Nam in illis, qui numquam feruntur risisse, ut Crasso et aliis, quos ἀγελάστους Graeci vocant, exit is animi tenor, sicut Plinius inquit, in rigorem quendam, torvitatemque natura duram atque inflexibilem affectusque humanos adimit. Ita videmus maximas saepe molestias aut res tristissimas aut initia gravium irarum discussa esse levi aliquo risu.

Et ad hanc concordiam firmius inter homines devinciendam, non solum inermem produxit Deus hominem, sed infirmum, imbecillum, impotem sui, alienae prorsus opis indigum. Cetera primo statim ortu, aut mox paulo, vires naturae suae sentiunt ac usurpant et quidquid umquam habiturae sunt accipiunt: ingressus, natatus, pernicitates, pasci, appetere profutura, noxia devitare. Quod videre est in iis animantibus, quae inter nos nascuntur et crescent: pullis gallinaceis, anaticulis, agnis, haedis. Homo vero ita nascitur ut nihil minus videatur futurus quam quod postea videmus. Animal a primo brutum, stupidum et, ut Plinius aptissime dixit, iacet, manibus ac