Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/290

Haec pagina nondum emendata est

tum regem Neapolis. Quanti unumquemque illorum redemptum nunc vellent? Atque utinam hactenus modo Atae huic permissum fuerit humanis capitibus insultare, nec pluris utrique horum stet tam praefervida contentio!

Nec aliter post discordiam videmus accidere quam ut vel victus et victor pariter maereant, vel lugeat victor, intereat victus, aut, cum mitissimum fuit bellum, lugeant ambo. Certe utrumque eius paenitet. Nec ullum fere tam felix fuit aut bellum aut discidium quod prudens victor, singula expendens ac ad rationem et calculum revocans, non mallet numquam fuisse susceptum.

Nestor et Menelaus, quos sapientes Homerus finxit, eosdem facit bellum ad Troiam gestum deplorantes, et illius nobilissimae victoriae pigere ac poenitere, cum recordantur quot illam damnis et calamitatibus, quanta malorum aliorum ex aliis renascentium serie, cuiusmodi virorum iactura comparassent.Diomedes apud Vergilium, iam iuvenili fervore refrigerato, iam annis gravior atque usu rerum ac prudentia edoctus meliora, non impetu illo quo ad Troiam acies sternebat et congrediebatur cum divis, sed auditis, il-