Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/288

Haec pagina nondum emendata est

li futurum arbitramur si saevisset? Sed quia multi se ab illo laesos existimabant, non defuit occasioni suae semper imminens ultio, et illaesos pertraxit in conspirationem laesorum dolor tamquam admonitu communis fortunae.

Tanto est facilius per damnum animos alienare quam postea quocumque beneficio sarcire discissam gratiam, quocumque lenimento mollire animum tumentem, et quam ipse feceris plagam sanare! Videlicet, in proclivi sunt damna et discordiae, commoda vero et reconciliatio in arduo. Scite Homerus, ut alia permulta, Atam, id est, offensam et damnum, finxit celerrime per hominum capita discurrentem. Litas vero, id est, preces ac reconciliationem, cunctabundas et claudas lentissime subsequi ut quod Ata disiecerit ac diruerit instaurent, sic enim ait, nam vertam Latine utcumque, more meo:

Hasque Litas genuit claudas Saturnias proles,
Deformesque strabis oculis, rugisque verendas,
Quae a tergo comites Ate vestigia servant;
Has valida et firmis pedibus praevertitur Ate
Per gentes gravibus genus hoc mortale ruinis
Concutiens, et damna ferens impune vagatur,