Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/287

Haec pagina nondum emendata est

vium in Sertorii scriniis deprehensas, quibus opem atque operam illi suam adversus Syllanas pollicebantur partes, non lectas bona fide inspectante exercitu combussit, ne illis spem omnem reconciliationis adimeret, neu hostes aperte fierent si esse crederentur.

Retulit Caesar, pro Sertorio et Mariana factione, bis Pompeio gratiam, semel ipsi eidem victo ad Pharsalum Thessaliae, iterum in eius socero Metello Scipione ad Thapsum Africae, videlicet ne si tot civium animi, mentes, consilia palam fierent, acrius sibi esset quam quod gerebat suscipiendum bellum. Quin, Caesar idem et civibus omnibus quicumque Pompeii essent partes ac voluntatem secuti clementissime ignovit, ut nullus toto illo bello perierit nisi in acie armatus. Nec tamen tanta dementia lenire ac mansuefacere potuit iratos animos ac odio tumentes. Nec in amicis quidem et suarum partium militibus ingentibus ab se beneficiis affectis fidem invenit quam tantopere expetierat, quam in illorum pectoribus, tam sedulo studio, tot muneribus atque humanitate, curarat confirmandam. Quid il-