Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/282

Haec pagina nondum emendata est

vicina exempla!

Romani, cum multa et magna in Italia bella gererent, multas clades dedissent, multa ademissent, multa diruissent, intellexerunt inter tot vicina odia se non posse consistere nisi insigni aliquo beneficio victos ad se illexissent. Civitate sua omnes prope Italiae populos donaverunt, ut Roma tamquam communis quaedam esset omnium patria, et bellum non contra illos esset gestum, sed pro illis, nec minus esset victoria Italis omnibus quam Romanis utilis, cladesque non esset ab alienis accepta sed a se ipsis. Hinc vetus illud manavit verbum, Romanos ignoscendo et clementia crevisse, nam iis deinceps usi sunt sociis fidelissimis quibus bello victis captisque pepercissent.

Quod non modo in populis ac nationibus, sed in singulis nostrum quotidie videmus contingere, ut qui amicitiam conservare studuit, vel silentio, vel obsequio, vel dissimulatione offensionis ac iniuriae, vel clementia et ignoscendo, postmodum benevolentissimum sit eum expertus quem acerrimum inimicum sensisset si omnia statuisset persequi summo iure, vel potius