Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/28

Haec pagina nondum emendata est

minibus natura simplicioribus, aut ubi tanta affectus impotentia invasit ut vultum ministrum suum eripiat potestati fictae voluntatis, ut quantumcumque conetur, nequeat tamen voluntas eum torquere quo intendit, nempe ad fallaciam. Itaque videmus crebro sermonem fucatum simplicitate vultus coargui.

Et ut ostenderet ei Deus cuiusmodi ea esset societas futura, inermem cum penitus in lucem vitae huius misit. Reliquis animantibus varie arma attribuit, vel quibus nocerent, vel quibus se tuerentur: leoni, urso, lupo, ungues, ac dentes, et magnum in lacertis ac corpore universo robur; apro et elephanto dentes colume lares, equo ungulas, tauro cornua, erici spicula, scorpio venenum. Sunt quae tuta inter sui dissimiles agunt testis aut coriis densissimis, et si non aliud certe pernicitas parit salutem. Homo nec dentium firmitate aut unguium potest impetere; non cornu, non spiculis, non veneno est armatus; corio mollissimo, animal inerme ac proinde innoxium, ut intelligat qualem se debet inter homines praebere, nam a noxiis feriis