Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/277

Haec pagina nondum emendata est

res, sollicitudines, calamitates, gemitus contegeret, ne humi quidem iacentem vellet tollere! Quid vero gentibus ac nationibus est magna potentia nisi occasio vitiorum et scelerum omnium capitalium ac nefandorum, quae in magnam civitatem ceu in sentinam quandam ex universo orbe confluunt? Non enim flagitia et scelera inopiam aut paupertatem sequuntur, sed opes et regnum voluptatum. Quod excogitari potest sceleris genus quod in urbe Roma iam principe gentium non vigeret quod non haberetur in pretio quod non regnaret? Assentationes, factiones, periuria, homicidia, circumscriptiones, fraudes, adulteria, stupra, et luxuriae non dicendi modi, coniurationes, corrupta iudicia, falsae tabulae, falsi testes, avaritia, arrogantia, invidentia, parricidia. Haec omnia ita illic erant frequentia, quotidiana, in magnis, in parvis, ut ex consuetudine iam sensum amisissent, nec alio habebantur loco quam esse aut bibere aut dormire. Obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis consensus ad scelera.

Quod si una aliqua pestis satis est ad Nu-