Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/276

Haec pagina nondum emendata est

cuteris. Documento sunt tot Romani principes, quorum alii, qui diligentia complecti ac tueri tam vastam dicionem statuerant, onere illo tantae molis oppressi ac vix respirantes, ad privatam subinde vitam respectabant, atque ad eius vel solam commemorationem animum cum laeta quadam spe erigebant. Quemadmodum Augustus Caesar, qui toties sibi animo proponebat otium illud quod acturus esset deposita illa persona tam gravi, tam intoleranda, odiorum atque aerumnarum referta. Nec defuere qui se penitus privatos facerent, hoc est, darent se ab illo fastigio praecipites cum in imo mollem et felicem vitam aspicerent; alios vero, cum se ad voluptates contulissent illudque existimarent esse praemium ingentis potentiae, ipsa immensae molis volubilitas, quae male sistit, in voragines inextricabiles deturbavit.

Exemplorum in his nullus est modus. Taceo de Parthis, de Persis, de aliis magnis et amplissimis regibus. Exempla sunt per totum humanum genus similia, vel eadem potius, ut non iniuria rex ille sapientissimus oblato diademate acclamarit, nobilem magis quam iucundum pannum, quem si quis sciret quot labo-