Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/274

Haec pagina nondum emendata est

tur dispersi ac dispalati homines, pleni terrore ac formidine, nulli se loco, nulli hominum credentes, ut pes ab spina recens laesus vestigium secure non figit. Dissipati conventus et congregationes sublatis legibus, rupto concordiae foedere, aedificia, villae, urbes dirutae, quidquid solo affixum erat evulsum, fames, pestis, inopia rerum omnium, imperitia, inertia, pessimi mores, et ex militibus exautoratis, peritissimi ac strenui latrones. Quae metamorphosis ex illis est, quas naturae scrutatores dicunt esse inter res confines, et quibus sit aliquis velut pons communis. Undecumque vero redeant milites, advehunt secum domum quidquid in illa erat gente morborum ac vitiorum, tum animi, tum corporis. Nam ut secta caepa quidquid circa se nacta est pravi ac vitiosi, vel humoris vel spiritus ad se attrahit, nihil boni aut salutaris, ita milites quocumque sunt ingressi, numquam illinc rectos et bene constitutos mores, si qui sunt, educunt, sed morbos, pestes, flagitia, vitia, quae omnia in castra extemplo confluunt, tamquam in pronam aliquam et amplam cloacam.

Hae sunt veteres que-