Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/273

Haec pagina nondum emendata est

ipsius. Nihil tantam infert toto animo laetitiam quam amor, nihil tantas tenebras et tempestates quam odium.

Ipsum benefacere, quod ex amore proficiscitur, quam ex se iuvat! Quam pulchrum est, quam beatum, ut Paulus inquit, et quidem ex verbis Domini, quantas habet vires, ut dare et benefacere crebro velit qui semel dulcedinem illam gustarit, unde prisco dicto, largitionem fundum ferunt non habere. Haec sunt in discordia mala, haec bona in concordia. Quis hominem a tantis bonis in tanta mala traduxit? Genius aliquis hostis saevissimus, Deus iratus immo idem ipse, qui nocet sibi dum alteri vult nocere et ad aliena incerta mala per certa sua vadit. Cedo, est tanti discordia, et illa ultionis dulcedo inhumana, ut tot incommoda, tot mala propter eam accersantur, tot commodis, tot bonis praeteritis ac relictis?

Utriusque rei, et concordiae et discordiae, vestigia auctorum sunt et actionum similia. Concordia hominum genus congregavit, civitates condidit, auxit, conservat. Invexit artes vitae utiles, opes, cultum ingeniorum. Effecit maximo ingenio viros sapientia, eruditione, virtute. Ex discordia relinquun-