Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/272

Haec pagina nondum emendata est

in speciem leves, inter illos existerent. Sed nihil est in discordia tam minutum aut negligendum quod caritati non officiat, quodque non paulatim ex quamlibet levi motu aut tenui flatu, velut in stupam ardens scintilla incidens, magnam mox flammam et grande incendium suscitet. Idem, quanta sollicitudine, quam accuratis et anxiis verbis concordiam Christianis commendat, scribens Philippensibus!

Si qua est exortatio, si quod ex amore solacium, si qua Spiritus communio, si qua viscera, et commiseratio, implete gaudium meum, ut idem sentiatis, eandem habentes caritatem, unanimes, unum idemque sapientes, nihil per contentionem aut gloriam inanem, sed demisse de se ipso sentiat quisque quemvis sibi alium anteponens, ne quis sua ipsius quaerat commoda, sed aliorum.

Et quemadmodum via est ad beatitudinem religio et ipsa etiam beatitas, sic nihil est dulcius aut suavius quam amicitia et concordia, quam qui e vita tollit, solem, ut inquit Cicero, e mundo tollit. Nihil est beatius quam amare, etiam si non redameris. Nihil acerbius aut miserius quam non amare, etiam si ameris. Neque enim alienus te affectus vel miserum faciet, vel felicem, sed tuus