Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/270

Haec pagina nondum emendata est

niam introduxit, ubi haeserunt usque ad nostram memoriam? Et calamitas illa orbem fere Christianum esset pervagata et vastasset, si Hispaniae ut reguli Agarenorum multi ita unus contigisset. Rhodum non prodidit eques quidam illius instituti? Constantinopolitanae cladis quinam fuerint causa nolo commemorare nec recentia quidem vulnera a quibus sit per hosce annos accitus et sollicitatus Turca, ut Christianorum arma, inter se conserta, suis opprimeret. Hos putamus umquam vel per somnium de Christo aut humana anima, de morte ac vita cogitasse?

Ergo et nos sanctum Dei nomen contemnimus ac conculcamus, et propter nos male audit a paganis, qui, cum vident tanto nos aliter quam habeamus in legis praescripto vivere, vana esse quaecumque dicimus et fictam nos agere fabulam suspicantur. Itaque a religione nostra longius propter nos discedentes, in errore suo magis confirmantur, in quo vident se humanius ac ad naturam rationemque congruentius vivere quam nos inter divina oracula et praecepta caelestis philosophiae.

Concordia et patientia et caritate mutua addu-