Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/27

Haec pagina nondum emendata est

gua et voces praesenti societati servient et glutinum sunt communis vitae, ita scriptura priores cum posterioribus coniungit et multas aetates unam facit. Colloquuntur scriptores cum posteris nondum natis, et hi cum scriptoribus iam olim vita functis.

Sermoni adiunctus est is qui in solo homine intelligitur, vultus, qui in naso, fronte, ore, sed oculis potissimum promicat, et se profert, estque vice sermonis cuiusdam. Nec alio sermone utuntur ii quibus linguae usum natura ademit, nempe infantes et muti. Quin etiam homines facundissimi multum se eo in dicendo adiuvari sentient, nec dissimulant momentum ad persuasionem adferre haud leve. Et quemadmodum in nullo est animante praeterquam in homine, ita homini erat futurus necessarius victuro in societate, nulli alii, quippe vultu apertius saepenumero intuemur quae in pectore sunt tecta quam sermone cognoscimus. Multae sunt fraudes in sermone, flexibilis est pro arbitrio loquentis. Nec vultus non est saepe falsus et ad libitum compositus. Sed difficilius est vultum simulare quam sermonem, praesertim in ho-