Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/269

Haec pagina nondum emendata est

amnem, id est, Romani imperii terminos per Europam atque Africam se pandit. Paulatim vero in eas angustias sumus redacti, ut vix sextam illius terrarum tractus possideamus partem. Amisimus Africam totam a Tinge ad Nilum, Aegyptum, Arabias duas, Palaestinam, Syriam, Asiam, Pontum, et fere illam, Pauli laboribus meliore philosophia imbutam atque institutam, Graeciam. In angulo hoc quem nobis fecimus reliquum tumultuamur, belligeramur, insanimus. Itaque pauxillum hoc, tantae fortunae reliquias, aegre tuemur; retenturi ne simus? Nescio quid magni mali animus praesagit. Nam quae potest esse ulla in posterum boni spes, aut quid superest in solatium tot malorum, si hostes in exitium nostrum conspirant, et vires in commune conferunt ad mutuum auxilium, nos contra, in communi discrimine conspiramus ut deseramus ac perdamus invicem, immo vero, qua clam, qua aperte, alii alios in extremum discrimen deturbemus et adiuvemus exitium?

An non fuit Iulianus quidam comes in Hispania, qui Roderico regi offensus, Agarenos per Bethicam, cui praeerat, in Hispa-