Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/268

Haec pagina nondum emendata est

stiana, immo paene unice Christiana, rem optare, suadere, procurare quam unam commendavit, praecepit Christus, alienum erit a Christianitate? Nulla alteri in alteros ostendunt signa benevolentiae, omnia hostilia, omnia sunt acerba, omnia capitalia. Vi, et ferro, et crudelitate pugnatur, tamquam de fundo deiiciendus sit iniustus occupator, non prava opinio. De sensu, de imperio, de fortunis, de vita dimicatur, non de dogmatibus et mansuetissima religione. Sic agere expeditissima est via ad depellenda corpora ab agris ac civitatibus, non mentes ab erroribus.

Quis sine gravissimo dolore recenseat quae Christianum nomen inter bella principum et dissensiones opinionum amiserit? Aetate D. Hieronymi, cum Constantinus Augustus, professus religionem nostram, iussit templa deorum dirui, hoc est, anno a passo Christo plus paulo trecentis, unica erat per totum Romanum imperium Christiana pietas, nam praeterquam quod princeps sequebatur meliora, iam ex se multo antea gentilis superstitio frigebat atque ibat pessum. Itaque colebat Christum quidquid inter Gades et Euphratem