Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/267

Haec pagina nondum emendata est

re, quae velut appendices et infirmorum adminicula, verae illi et solidae pietati per probos ac cordatos viros erant addita, sed, quod omnium est acerbissimum, miserrimum, deflendum, summa quoque pietatis luxare ac nutare.

Nec occurri potest tanto malo, aut medicina ulla adhiberi, cum in commune consultari non queat. Quippe, principum discordiae regiones claudunt ne congregari et in unum convenire possint corpora, et doctorum odia animos disiungunt ne inter se ad communem deliberationem mentes coeant, ut nec loqui utrimque de alteris sit iam tutum. Et quemadmodum in castris Gn. Pompeii scriptores tradunt fuisse Domitium, Appium, et aliquot alios, qui medios et neutrarum partium cives hostium numero habendos censerent, ita apud alterutros de pace, de reconciliatione mentionem facere, suspicione non caret favoris partium adversarum, quasi concordiam nemo optare possit nisi pro inimicis faciens. An non liquido potest intelligi sua utrosque sponte ad odium venisse, non necessitate aliqua impulsos ad dissentiendum? De re loqui maxime Chri-