Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/265

Haec pagina nondum emendata est

tas totum sermonem frigidissimis ac impiis facetiis excludit, verum etiam consiliarii, graves corpore et vestitu, atque etiam opinione et aliorum et sua de incredibili sua sapientia magno fastidio reiiciunt. Quos eo persuasionis evexit auctoritas ut satis esse putent si nutu repudient sententiam, aut si dicant non esse ita.

Alii, si quid est mansuetius ac Christianius monitum, id monachis in monasterio convenire, non regi in aula et regno, cavillantur. Tum de administrando bello et populis regendis sic disserunt quomodo nec apud Hannibalem, aut Dionysium, aut aliquem tyrannum ex gentilitate illa, permissum esset agi ac deliberari, quasi vero nihil interesse oporteat inter principem Christianum et paganum, aut solos monachos Christianam praestare pietatem fas sit, alii omnes, et reges in primis, soluti sine legibus. Suis quidem quisque est solutus, non maioris aut potioris se. Videre est hoc inter ipsos homulos. Non alligant comitem suae leges, tenent et constringunt ducis in cuius est clientela. Dux solutus est in dicione sua, subditusque vinctusque sub rege suo. Quod si omnes legibus tenentur