Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/264

Haec pagina nondum emendata est

sionem, causam, incitamentum? Haec in pietate sunt sita? Quid ego de iudicio et prudentia dicam? Iis ne quos propter stipem aut rem levissimam peierare vides et foedissimum convicium in Christum et divos omnes iacere, credis commendasque in discordia regnum, salutem, vitam tuam, securusque conquiescis uno illorum iureiurando fretus se non prodituros nec deserturos tua signa quos vides singulis momentis peierantes et fidem fallentes?

Occiso Galba, inquit Plutarchus, Otho senatum iure iurando adegit in sua verba. Tamquam alii ipsi essent senatores, aut aliorum deorum cultores, ita iurarunt id, quod Otho ipse et senatus, cum pro Galba iurassent, non tamen praestiterunt. Nec solum ab impuro milite proculcatur quidquid est sanctum ac pium, sed a crasso ac stolido purpurato, qui totum in aula diem otiosus desidet aut recumbit, irridetur aperte pietas et Dei reverentia, vel obliquis et tectis dictis illuditur. Si quis inter belli furores de pietate, de caritate proximi, de respectu ullo Dei verba faciat, non solum deses atque iners nobili-