Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/262

Haec pagina nondum emendata est

catus, turbato enim sanctae omnes cogitationes magno turbine, et ingenti quodam excutiuntur tormento.

Itaque, neglecto Dei respectu, omnia quae in illius erant gratiam colenda ac veneranda contemnuntur. Profanantur templa, contaminantur sacra, nulla sacramentorum et praesentis numinis verecundia. Gentem novi apud quam multi in hoc solum eunt ad templa ut in consessu et in significatione pacis experiantur quantum sibi defertur. Ibi de loco, de pace, rixae et pugnae, et plagae ac vulnera, atque etiam caedes. In concordia quaerunt discordiam; ex pace illis bellum oritur. Annon adorantem mysterium corporis Christi Galeatium ducem Mediolanensem inimici confecerunt, ut memoria patrum Iulianum medicem, qui Clementem hunc genuit?

Quid addam aliud, quod animus vel cogitare reformidat, et tacebitur in honorem saeculi prioris et posteritatis causa? Et miramur hanc esse Christiano nomine malorum continuationem ac seriem, quam nos ipsi, qui miramur, nostris ipsorum manibus accersimus et fabricamur? Periuria et blasphemiae ad argumentum mi-