Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/260

Haec pagina nondum emendata est

satisfacere quemque suo muneri. At nullus est in officio qui illud rite queat obire, cui sit odio serviendum, cui cogitandum de inimicitiis, cui ultio procuranda, sive is sit privatus aliquis, seu magistratus. Nec rex a bello occupatus prorsum et possessus potest munia exequi vel regis, vel quod idem est, patris. Non vacat audire singulos, non cognoscere causas, non querelas, quae ad illum tamquam ad communem parentem deferuntur, non etiam, ipsis civitatibus aut populis opem illius implorantibus, prospicere ac subvenire; nec delire illa vetula, cui cum respondisset Caesar Hadrianus, non vacare sibi auscultare, ne ergo vacet imperare.

Eiecta iustitia, quem nodum esse humanarum congregationum nemo ignorat, id, quod in societate proximum et coniunctum est cum ipsa iustitia, adimitur, libertas, qua efficitur ut homo homini hominis sit loco non pecoris, nec decurrere potes fluvius fonte arefacto; leges nullae sunt sine praesidio iustitia. Silent leges inter arma, quemadmodum ait Ennius, nec se sinunt expectari. C. Marius, cum civitate Romana contra leges quosdam donaret victor, obiecta ei postmodum lege,