Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/256

Haec pagina nondum emendata est

nes, stuprat matronas. Miles nummo emptus illos iugulat a quibus numquam erat laesus, immo quos antea numquam viderat, nec audierat quidem nomen. Quid opus est vetera commemorare exempla quorum nullus est modus aut finis, cum recentibus abundemus tanto cum dolore nostro? Ea ipsa nos moveant quae oculis quotidie usurpamus. Honestos homines videmus in hac Belgica complures, et olim bene locupletes, ostiatim stipem poscere, comitatos uxoribus, onustos liberorum gregibus, belli procella fortunis omnibus deturbatos, iis indutos pannis quibus aliquando non essent dignati culinae instrumenta aut etiam pavimentum verrere, eo se pane tolerantes iis epulis quas antea nec sustinuissent intueri. Plures sunt huiusmodi in Francia; in Italia vero nihil est aliud videre, in urbibus, in oppidis, in viis, in agro, in locis desertis. Quid feminae et nuptae et innuptae? Quanto cum pudore petunt quo se sustentent! Qui pudor paulatim terendo deteritur atque excutitur funditus. Patriciae virgines vulgando corpore se alunt, sub parentibus primoribus sui populi honestissime ac sanctissime educatae atque institutae, sed ad