Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/255

Haec pagina nondum emendata est

proximi quem vides, et amore Dei quem non vides. In his duobus, legem ac prophetas omnes sitos esse ac conclusos, veritas ipsa pronuntiat. Plenitudo legis, inquit Paulus, id est, custodia atque observatio legis, dilectio. Idem paulo ante de hominum dilectione ita loquitur: Qui diligit proximum, legem implevit, nam non adulteraberis, non occides, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo clauditur diliges proximum sicut te ipsum.Dilectio proximi malum non operatur. Quae porro potest esse proximi caritas in discordia, cum oderis, et affectui tuo serviens, abiicis ea quae ex amore nata, amore etiam conservantur? Ea sunt humanitas, mansuetudo, clementia, et illud humanae societatis vinculum iustitia. Spolias immerentes, non hostes solum, hoc est, hostis tui subditos, sed tuos etiam ipsius, cum et inimico cui scis te odiosum atque invisum esse religio te iubeat subvenire et nudum vestire et pascere esurientem.

Contra, discordia expilat, diruit, incendit, opprimit, violat virgi-