Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/254

Haec pagina nondum emendata est

animo, quam natura in corporis constitutione ac forma caput erectum atque excelsum finxit. Haec una ad beatitudinem reducit, quam quia philosophi veteres non tenuerunt, ideo in beatitudinis inquisitione tam multa posuerunt absurda et tam varia, non quod fuerunt haereses in illo hominum genere, sed quod scribentes aut disputantes. Videlicet unicum est in scopo album, extra id vero, vastum est atque infinitum spatium. Nec ea vita modo functos beatos efficit, sed hic etiam num carcere hoc clausos magnis arrabonibus pigneratur. Idcirco in divinis oraculis pii homines beati iam nunc nominantur. Beati, inquit sanctus propheta, immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirunt eum. Et Dominus noster in evangelio. Beati eritis, cum vos oderint homines propter me. Beati pacifici, beati mites, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

Porro, vera et sancta Christiana pietas duobus est velut capitibus universa comprehensa iisque amoris, caritatis, pacis, concordiae, amore