Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/253

Haec pagina nondum emendata est

quam perventuri ad intima nisi ope ac subsidio illius mitissimi Spiritus, per quem Apostoli pervenerunt: Spiritus, inquit, sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. Supervacaneo profecto futuro tanto Dei beneficio et tam singulari munere, si id humanae praestare poterant vires quod Divinus Spiritus promittebat.

Aliae quidem humanae artes exhiberi ac percipi possunt humano spiritu perpurgato, et naturae efficientia ac luce illustrato, divina haec sine Divino Spiritu non potest. Magister est artis quisque suae et conservator optimus, humanus tuebitur humana, divinus divina. Cursus ipse rerum perduxit nos ad religionem, id est, ad summum felicitatis hominum, et quae nos, ut magnis auctoribus placuit, a ferarum conditione sola separet. Quid enim homo esset, sublata pietate ac religione erga numen, nisi agreste quoddam brutum capite in terram deiecto, nec patriam, nec originem suam respectans deditum affectibus, mancipatum voluptatibus? Religio illum extollit, et tam erigit mentem in