Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/252

Haec pagina nondum emendata est

quam rectissimam esse convenit, inflectatur, si inficiatur venenis fons concordiae, si ipsi, inimicitiis et odio imbuantur, pacis et benevolentiae tutores, quid reliquum erit miseris civibus spei cum amissus sit unicus ex tempestatibus portus iustitiae, et tam publicae quietis quam privatae, si ipsi qui iniuriarum depulsionem profitentur ac promittunt paratos ad faciendas gerunt animos? Quomodo quid rectum sit metietur ac iudicabit detortus depravatusque gnomon? Et iam Lesbia erit regula, non ad prudentem salutis omnium moderationem ac temperamentum sed ad obsequium animi et servitutem affectus, quo nihil perversius cogitari potest aut iniquius.

Quod si tales esse et magistros et studiosos aliarum artium oportet, quae omnes sunt humanae, qualem esse illum divinae sapientiae vel professorem vel certe administrum, nam profiteri arrogans videri posset, illum, ut inquit Paulus, dispensatorem mysteriorum Dei fas est? Scilicet aemulatorem Christi, Apostolis similem. Lampas est Christi pax fulgentissima, qua gressus ad ilia sacrosancta adita regimus, num-