Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/251

Haec pagina nondum emendata est

in peregrinationem naturae dabant et per caelos ac elementa vagabantur. Sic Thales, sic Pythagoras, Democritus, et alii fere vitam dediderunt, ea mente atque instituto ingeniorum et actionum. Iam, ea quae mores et hominum animos ad pulcherrimum habitum componit, cum tota ad quietem quandam et dulcissimum pectoris concentum pertineat, quomodo in agitato et perturbato inimicitiis corde sedem et domicilium ponet? Quis philosophiam hanc vel assecutus est in Graeciae populis primus, vel tradidit, nisi ille Socrates, hac ipsa de causa sapientissimus nominatus et habitus? In cuius animo incredibilis erat altitudo ad despicientiam iniuriarum, tanta et tam pertinax quies ut eodem oris habitu et ingredi domum sit solitus et domo egredi. Ita affectus suos omnes rexit habuitque in manu et potestate sua ut prope caruisse illis sit creditus.

Iuris prudentia ex hic ipsa est disciplina genita. Quid aliud sunt iurisconsulti quam, sicut Ulpianus ex Celso dicit, sacerdotes boni, aequi, antistites iustitiae, praesides legum patroni iuris? Si norma haec,