Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/250

Haec pagina nondum emendata est

prudentia nitatur ut oratoria, nullam ab affectibus, ab odio, ab inimicitiis, ab animi commota atque effervescenti iracundia longius convenit abesse, quae omnia si mentem occuparint, procul inde prudentiam omnem abigent atque expellent, sine qua oratoria insania est, non res gravissima ac praestantissima.

Mathematicae artes in sacros sese mentis recessus et venerandum silentium recipiunt, ut vel in medio proelio et urbis oppugnatione, cum iam hostis murum et portas tenet, iam faces aedificiis admovet, pax et quies sit in animo mathematici, qualem in Archimede fuisse accepimus, cum Syracusae a Marcello caperentur.

Quid ea philosophia, vel quae est de contemplatione naturae vel de moribus, potestne a concitatis et concussis animis percipi ac teneri? Qui naturae rerum cognitioni erant dediti non solum publicis rebus omnibus et privatis renuntiabant, verum etiam suo ipsorum corpori, ut non modo vanitatem iniuriarum ullam, sed nec morbos nec incommoda sentirent, vix etiam dolores acerbissimos, ut posuisse hic sensus omnes corporis viderentur, dum se