Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/249

Haec pagina nondum emendata est

In grammatica, illa rerum et verborum cognitio; illa reconditorum ac difficilium apud poetas, oratores, historicos, locorum inquisitio atque intelligentia, vacantem aliis curis animum requirunt. Quid carmen pangendum? An non poetas, vel divino quodam afflatu instinctos, in nemora et loca, silentio ac solitudine venerabilia mittit, in quibus sacrae habitant Musae?

Carmina (inquit Ovidius) proveniunt animo deducta sereno.
Carmina, secessus scribentis et otia quaerunt.

Horatius queritur sibi occupato in tantis turbis et clamosa civitate non liceret carmen componere. Ideo poetae grande aliquid mandaturi chartis, degeneres recedere optant curas et se terris ac nubilis eripi.

Dialectica purum atque exactum iudicium postulat, minimeque affectionibus vel detortum vel obscuratum, nihilque disputantibus aeque obesse, docet Aristoteles, ut ira incendi. Orator, vel odio tumens, vel ira inflammatus, quid dicet ingenio et eruditis auribus dignum? Effundet furore plenos clamores et tumultu omnia replebit. Et cum nulla sit ars quae ita