Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/243

Haec pagina nondum emendata est

incerta, ipsi eam in praesens certa morte mercantur. Denique ut inferorum imago est discordia ad vivum expressa, ita concordia caelestis vitae, et gustus quidam sempiternae illius beatitudinis.

Ingeniorum nullus esse per discordiam potest cultus. Artes illae cellulariae et quae manus operi admoliuntur iaceant necesse est sublato quaestu, hoc est, earum honore ac pretio, commeatibus interclusis, cum aliud nec emitur nec habetur in pretio nisi quod quotidianis et inevitabilibus necessitatibus serviat. Nec est qui vel eas artes vel has magis in genuas tradat aut percipiat, in bello demersis omnium animis ac cogitationibus in cura belli et sollicitudine eventus; nec est unde alantur eruditionem traditurus et accepturus in publica omnium egestate aut certe parsimonia, cum nullae sint tantae opes, quae bello vel mediocri sufficient.

Sed qualiscumque occuparit animum discordia, sive publici belli, sive civilium factionum, sive privatarum et inermium simultatum, nec docere praeceptorem sinit, nec auditorem addiscere, nec patrem de institutio-