Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/242

Haec pagina nondum emendata est

paterentur ostenderunt. Nec re vera alia sunt apud vita functos scelerum et malae actae vitae supplicia.

At in concordia nihil non est gratum et dulce, tali conditura cibis omnibus infusa, etiam hibernae tempestates, quoniam intus est serenitas quae tempestatem illam procul ab animo eiicit ac depellit, etiam inconditi atque absurdi soni, quoniam interior harmonia effecit ne absona illa exaudiantur, etiam cum iis qui nos odio prosequuntur congressus et confabulationes, quoniam amor, qui animum occupavit, exterius odium non aliter colliquefacit quam ignis ceram. Hoc vidit vir ille prudentissimus, qui in lite decem ducatorum milium causam adversario cessit quod diceret pecuniam, praesertim tantam, ob voluptates modo quaeri, at sibi plus paratum iri voluptatum cessione illa et renuntiatione controversiae quam pecunia victa lite. Nec mihi nec adversario tam sum, inquit, hostis, ut pecuniae illius spe tam duram acerbamque utrique nostrum fabricer vitam. Instrumentum vitae est pecunia, ac homines miseri qui sequuntur lites prius moriuntur quam vivant, et cum vita sit deinceps