Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/241

Haec pagina nondum emendata est

Nec ulla est tam levis per noctem commotio aut sonitus qui non male quietos somnos interrumpat, ut non solum in quieta sit vigilia, sed somnus ipse nomen illud suum quietis iucundissimum amittat. Nulla mortis mentio quae ipsos non exanimet; gladium, venenum, arcum, bombardam, vel si nominetur, imminere sibi ac supra caput instare suspicantur. Avertit ea cogitatio animum, ut numquam adsit rebus praesentibus.

Itaque nec tempus anni vernum, et illa camporum amoenitas atque avium concentus, nec ulla alia harmonia, nec convivia, nec amicorum colloquia suavia esse possunt animo, id est, laetitiae et suavitatis fonte corrupto ac venenato, seque omnibus privat voluptatibus, cum intus calamitates cuncta obsideant ut nullum cibi genus gratum esse potest ei cuius palatum febre et bilioso est umore depravatum. Estne hoc vivere an torqueri, nec finem invenire tormentorum? Haec sunt furiae illae ac intemperiae animorum quas poetae, ardentibus facibus consceleratorum hominum mentes persequi non tam finxerunt quam imagine quadam quid homines