Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/24

Haec pagina nondum emendata est

domini enim sunt affectus totius bestiae.

In nobis vero perturbationes omnes ceu vilia et nequam mancipia, amplissimo quodam concessu ac munere, seposuit Deus a regimine hominis, subditas esse iussit generosae menti. Voluntatemque illis praefecit liberam et inconcussam, quae spretis affectionum tumultibus et illorum clamoribus pro nihilo habitis, statueret quidquid ipsi esset conlibitum. Addidit rationem ducem et consultricem operum, quae numquam ad discordiam aut odium, semper ad amorem, concordiam, quietem, iustitiam, aequitatem, omne denique virtutis et bonitatis genus, voluntatem adhortatur et instigat. Nec potest ab huius consiliis voluntas discedere, nisi prius humanam dignitatem exuerit et in feram transierit aut fera etiam peius. Et ne commemorandis maximis mentis nostrae divino munere non ornamentis modo, sed instrumentis quoque, rem nimium producam, subiiciam modo de memoria, quam iure optimo mentis humanae thesaurum soliti sumus appellare.

Haec enim non est in brutis cuiusmodi in homine. Nec illa parentum recordantur, nec meliorem agnoscunt, nec patriae desiderio