Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/239

Haec pagina nondum emendata est

furorem brevissimus ac facillimus sit gradus, quemadmodum in Hercule et Aiace. Nec Ennius iniuria initium furoris dixit esse iram; tum invidia, affectus teter ac rabidus; hinc maeror, spes, laetitia, metus; quippe, necesse est metuat multos, quem multi metuunt, ut ille dicit. Quales sint tyrannorum metus ac terrores, idem ipsi declararunt, ut doctus homo et ingeniosus Dionysius Syracusanus, qui amicum opes suas, et fortunas, et regiam dignitatem laudantem, ut specimen eiusmodi vitae sumeret, collocari iussit in lecto ornatissimo, et regio more atque apparatu convivium instrui, e lacunari vero supra cervicem illius acutum gladium suspendi de seta equina. Et quamquam non omnes sunt fortuna tyranni aut reges, omnes tamen qui inimicitias exercent et metum faciunt, in eadem sunt pavoris et formidinis conditione. Neque enim solus ille Dionysius filias habebat suspectas, aut solus Pheraeus Alexander uxorem. In quamlibet humili tecto et tenui fortuna trepidandum, metuendum, expavescendum est discordi. Et quemadmodum nec amicis, nec notis, aut propinquis fidimus,