Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/237

Haec pagina nondum emendata est

iracundos, superbos, crudeliter animosos, et saevitiam virtutem. Sed fac loqui. Quam loquentur diu? Postridie non meminerint scortis et aleae suae intenti.

Quanto aliter in concordia! Affluit copia rerum omnium beatissima, et eorum quae intus in agro proveniunt, et quae foris importantur. Cum sunt omnia salubria ex se, tum vero sunt salubriora et ex caelo a contagiis puro et ex cuiusque animi tranquillitate et quiete. Videre est maciem et pallorem invidentium aut discordium, quorum corda offensae dolore aut vindictae cura et cupiditate coquuntur. Quam foras affectus promicat, et signa sui in facie et toto corpore sparsa imprimit! Contra, iis quibus intus pax est, laetitia in aspectu ipso intelligitur, de quo sunt illa viri sapientis in sacris parabolis: Melior est buccella panis cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio; anima gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exiccat ossa.

Profecto non minorem excitat in animo discordia tempestatem quam cum venti velut agmine facto, ut inquit poeta:

Qua data porta ruunt, totumque a sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt, creber-